- AEGYPSUS
- I.AEGYPSUSGetica urbs, in summo montis vertice sira, iuxta Danubium: Ovid. de Ponto l. 4. Eleg. 7. et l. 1. Eleg. 9. Gaudentius Merula ad hunc locum scribit ex Plin. l. 6. c. 7. Gypsos huius populos vocari: Aegisum Antonini esse putat Ortelius, et Aegistum Procopii 4. Aedisic. in Thracia: item Aegyssus, Libri Notitiar. quam in Moesia Inferiori statuit: haec Moesia enim una ex Thraciae regionibus est apud posteros sive mediae aetatis scriptores: quam et Getae quondam habitavêre. Vide infra.II.AEGYPSUSurbs ad ripam Istri fluvii, ab Aegypso conditore. Ovid. Ponticorum l. 1. eleg. 8.Stat vetus urbs ripae vicina binominis Isiri.Moenibus et positu vix adeunda loci.Caspius Aigypsos (de se si creditur ipsis)Condidit, et proprio nominee dixit opus.vide ibi Nicolaum Heinsium. Rursus l. 4. Eleg. 7.Non negat Aegypsos, que te subeunte receptaSensit in ingenio nil opus esse loci.Nam dubium est., positu melius defensa manuve,Urbs erat in summo nubibus aequa iugoNic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.